Egressus est autem Jethro, cognatus Moysi, obviam ei in desertum, tulitque secum Sephoram, et duos filios ejus. Cumque intrasset tabernaculum Moysi, narravit ei Moyses signa, quae fecerat pro eis Dominus, et universum laborem itineris sui. Et congratulans illi Jethro ait: Benedictus Dominus, qui eripuit populum suum de terra Aegypti. Nunc cognovi quia magnus est Dominus super omnes Deos. Obtulit ergo Jethro hostias Domino, et comederunt cum eo Moyses, et Aaron, et seniores Israel coram Domino. Augustinus tamen non vult, gentilem immolasse Domino, sed Moysen, secundum aliam translationem, quae est: Sumpsit Jethro hostias de oblatis a Moyse, sumpsit ab eo, et comedit. Forte tunc sacrificavit Moyses juxta montem, sicut praedixerat Dominus. Dicit enim Josephus Jethro venisse circa montem, ubi in rubo multas viderat Moyses visiones. Altera die sedit Moyses, ut judicaret populum, qui assistebat ei a mane, usque ad vesperam. Quod attendens Jethro ait: Stulto labore consumeris, ultra vires tuas est negotium. Sed audi verba mea, et erit Dominus tecum: Esto populo in his, quae sunt ad Deum, et caeremonias, et viam morum, vel itineris ostendas eis. Ad decisionem vero causarum elige viros potentes, timentes Dominum, amantes veritatem, detestantes avaritiam. Et nota quod in his quatuor, quae dicit consideranda in eligendo judice, ponit potentiam, quae plurimum valet si tria illa sequantur, alioqui additur oleum camino, et gladius veneno. Alia translatio habet, sapientes, quos forsan potentes vocat ad judicandum. Et addidit: Constitue ex electis quosdam tribunos, id est cuique tribui unum praepone, qui a tribu tribunus Hebraice, Graece chiliarchus, Latine millenarius. Non quia in tribu tantum essent mille, sed certum numerum posuit pro incerto. Vel pro multitudine copiosa numerum posuit supremum. Forte quia jam principem habebat quaeque tribus suum, sub principe voluit esse millenarios, qui tantum praeessent mille. Sub millenariis autem monuit constitui decem hecatontarchos, id est centenarios, vel centuriones, sub centurione duos pentacontarchos, id est quinquagenarios, sub quinquagenario quinque decanos. Orta igitur lite inter decem, stabant ad judicium decani, sicque facile erat lites paucorum dirimere; si non poterant diffinire ascendebant ad quinquagenarium, et sic usque ad Moysen, quod tamen rarum erat. Majora tamen reservabant Moysi, ipsi minora judicantes. In hunc modum Ecclesia Romana vocavit plurimos in partem sollicitudinis, primates, vel patriarchas, archiepiscopos, episcopos, archidiaconos, archipresbyteros. Et minores sacerdotes leviora peccata, et quaedam gravia, sed occulta judicant; graviora vero peccata et aperta referunt ad episcopum. Acquievit Moyses, nec erubuit vir Deo plenus. consilium sequi gentilis, dimisitque cognatum suum, Hebraeus ubique ponit, socerum. Et reversus est Jethro in terram suam.